monumenta.ch > Cicero > Epistula 28 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 15 <<< >>> Epistula 17
Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 16
0 Scr. Romae m. Ian. a. 709 (45). M. CICERO S. D. C. CASSIO.1 Puto te [iam] suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit, quam tu scidam aut litteram; sed non urgeo; longiores enim exspectabo vel potius exigam. Ego, si semper haberem, cui darem, vel ternas in hora darem; fit enim nescio qui, ut quasi coram adesse videare, cum scribo aliquid ad te, neque id κατ` εἰδ<ώλ>ων φαντασίας, ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam διανοητικὰς φαντασίας spectris Catianis excitari - nam, ne te fugiat, Catius Insuber, Epicureus, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus eýdvla, hic spectra nominat - . 2 his autem spectris etiamsi oculi possunt feriri, quod, cum velis, ipsa accurrunt, animus qui possit, ego non video: doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi collibitum sit de te cogitare, illud accurrat, neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed, si insulam Britanniam coepero cogitare, eius εἴδωλον mihi advolabit ad pectus? 3 Sed haec posterius; tento enim te, quo animo accipias: si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua αἰρέσει 'vi hominibus armatis' deiectus sis, in eam restituare. In hoc interdicto non solet addi 'in hoc anno'. quare, si iam biennium aut triennium est, cum virtuti nuntium remisisti delenitus illecebris voluptatis, in integro res nobis erit: quamquam quicum loquor? cum uno fortissimo viro, qui, posteaquam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. In ista ipsa αἰρέσει metuo ne plus nervorum sit, quam ego putaram, si modo eam tu probas. 'Qui id tibi in mentem venit?' inquies. Quia nihil habebam aliud, quod scriberem; de re publica enim nihil scribere possum, nec enim, quod sentio, libet scribere.
Cicero HOME
bav598.222 bsb125735.221 uldBPL49.186
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik