monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 20 > Epistula 5 > Epistula 44 > Epistula 5 > Epistula 18 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 14 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 28 > Epistula 32 > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 11 <<<     >>> Epistula 13

Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 12

0 Scr. in itinere per Lycaoniam inter K. Sept et xi K. Oct. a. 703 (51). M. CICERO PROCOS. S. D. L. PAULO COS. DESIG.1 etsi mihi numquam fuit dubium quin te populus Romanus pro tuis summis in rem publicam meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum adfectus, cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare volo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate administrari. 2 atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum videre potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis atque beneficiis tibi operam meam studiumque navare! quam mihi facultatem quoniam hic nec opinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen ut te consulem rem publicam pro tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te peto ut operam des efficiasque ne quid mihi fiat iniuriae neve quid temporis ad meum annuum munus accedat. quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet.
Cicero HOME

bav598.220 bsb125735.218 uldBPL49.183