monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 20 > Epistula 5 > Epistula 44 > Epistula 5 > Epistula 18 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 14 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 28 > Epistula 32 > Epistula 12 > Epistula 5b > Epistula 7 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 59 > Epistula 11 > 12 > Epistula 19 > 5 > Epistula 16 > 11 > Epistula 30 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 28a > Epistula 5 > Epistula 10 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 10 <<<     >>> Epistula 12

Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 11

0 Scr. Tarsi paulo ante K. Sext a. 704 (50). M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO COS.1 quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium litteris. itaque nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam facturusque sim [cum] studiose ac libenter. 2 nam magni interest cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi cui me cum studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum vinculum, quod ita rem publicam geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni debeant, quo minus tantundem ego unus debeam non recusem. quam ob rem tibi velim ii sint exitus, quos mereris et quos fore confido. ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.
Cicero HOME

bav598.219 bsb125735.218 uldBPL49.183

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik