monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 20 > Epistula 5 > Epistula 44 > Epistula 5 > Epistula 18 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 14 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 28 > Epistula 32 > Epistula 12 > Epistula 5b > Epistula 7 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 59 > Epistula 11 > 12 > Epistula 19 > 5 > Epistula 16 > 11 > Epistula 30 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 28a > Epistula 5 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 9 <<<     >>> Epistula 11

Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 10

0 Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50). M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO C. R COS.1 quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam (mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus) quoniam ergo ita accidit, ut omnium vestrum studio tuus consulatus satis facere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, peto a te, id quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissime senatus consultum haeris meis recitatis faciendum cures. 2 si mihi tecum minus esset quam est cum tuis omnibus, adlegarem ad te illos a quibus intellegis me praecipue diligi. Patris tui beneficia in me sunt amplissima; neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest; frater tuus quanti me faciat semperque fecerit esse hominem qui ignoret arbitror neminem; domus tua denique tota me semper omnibus summis officiis prosecuta est; neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum. qua re a te peto in maiorem modum ut me per te quam ornatissimum velis esse meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes.
Cicero HOME

bav598.219 bsb125735.217 uldBPL49.182

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik