monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 31 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 9
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 8 <<<     >>> Epistula 10

Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 9

0 Scr. in itinere per Lycaoniam inter K. Sept et xi K. Oct. a. 703 (51). M. CICERO PROCOS. S. D. M. MARCELLO COS. .1 te et pietatis in tuos et animi in rem publicam et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo. non dubito quid praesentes sentiant; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentis ad caelum me hercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus. nam cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et volueris et iudicaris, tum hoc vel tuo facto vel populi Romani e te iudicio multo acrius vehementiusque diligo maximaque laetitia adficior cum ab hominibus prudentissimis virisque optimis omnibus dictis, factis, studiis, institutis vel me tui similem esse audio vel te mei. 2 unum vero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id quod tu mihi et senatus consulto et lege finisti, omnia me per te consecutum putabo. cura ut valeas et me absentem diligas atque defendas. 3 quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra volui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice viderer scripsisse.
Cicero HOME

bav598.219 bsb125735.217 uldBPL49.183

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik