monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 17 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 14 > Epistula 24 > Epistula 26 > Epistula 75 > Epistula 10 > Epistula 8
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 7 <<<     >>> Epistula 9

Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 8

0 Scr. in itinere per Lycaoniam inter K. Sept et xi K. Oct. a. 703 (51). M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO CONLEGAE.1 Marcellum tuum cos. factum teque ea laetitia adfectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. qua re gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.
Cicero HOME

bav598.219 bsb125735.217 uldBPL49.182

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik