monumenta.ch > Cicero > Epistula 3
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 15, Epistula 2 <<< >>> Epistula 4
Cicero, Ad familiares, 15, Epistula 3
0 Scr. in castris ad Iconium iii K. Sept. aut paulo post a. 703 (51). M. CICERO S. D. M. CATONI1 cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium a. d. iii Non. Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, ad Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere. 2 publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum procos., qui circiter Idus Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam suam pervenisse; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam. mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus. tu velim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.
Cicero HOME
bav598.213 bsb125735.212 uldBPL49.177
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik