monumenta.ch > Cicero > Epistula 20
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 14, Epistula 19 <<< >>> Epistula 21
Cicero, Ad familiares, 14, Epistula 20
0 Scr. de Venusino K. Oct. a. 707 (47). TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.1 in Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. ibi ut sint omnia parata (plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur); labrum si in balineo non est, ut sit, item cetera quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. vale. K. Oct. de Venusino.
Cicero HOME
bav598.210 bsb125735.208 uldBPL49.174
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik