monumenta.ch > Cicero > Epistula 62 > Epistula 13 > Epistula 78 > Epistula 27 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 19 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 26 > Epistula 44 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 34 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 14, Epistula 17 <<< >>> Epistula 19
Cicero, Ad familiares, 14, Epistula 18
0 Scr. Formi ix K. Febr. a. 705 (49). TULLIUS TERENTIAE SUAE ET PATER SUAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. P.1 considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum. mihi veniunt in mentem haec, Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint. sed rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere. haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode et in nostris esse possitis. 2 mihi plane non satis constat adhuc utrum sit melius. vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat. id velim, diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. domus ut propugnacula et praesidium habeat Philotimo dicetis; et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis valere. viiii K. Formiis.
Cicero HOME
bav598.209 bsb125735.208 uldBPL49.173
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik