monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 10 > Epistula 34 > Epistula 28 > Epistula 17 > Epistula 52 > Epistula 11 > 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 14, Epistula 15 <<< >>> Epistula 17
Cicero, Ad familiares, 14, Epistula 16
0 Scr. Brundisi pr. Non. Ian. a. 707 (47). TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.1 S. v. b. e. v. etsi eius modi tempora nostra sunt ut nihil habeam quod aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen nescio quo modo et ipse vestras litteras exspecto et scribo ad vos, cum habeo qui ferat. Volumnia debuit in te officiosior esse quam fuit, et id ipsum quod fecit potuit diligentius facere et cautius. quamquam alia sunt quae magis curemus magisque doleamus quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt qui me de mea sententia detruserunt. cura ut valeas. Pr. non. Ian.
Cicero HOME
bav598.209 bsb125735.208 uldBPL49.173