monumenta.ch > Cicero > Epistula 13 > Epistula 22 > Epistula 62 > Epistula 18 > Epistula 70 > 2 > Epistula 23 > Epistula 19 > Epistula 15 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 39 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 22 > Epistula 14 > Epistula 18 > 1 > Epistula 66 > Epistula 15 > Epistula 56 > Epistula 47 > Epistula 58 > Epistula 27 > Epistula 57 > Epistula 21a > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 15
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 14, Epistula 14 <<< >>> Epistula 16
Cicero, Ad familiares, 14, Epistula 15
0 Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47). TULLIUS S. D. TERENTIAE1 si vales, bene est. constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, quia de illius adventu nihil audiebamus. de ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen quid velimus et quid hoc tempore putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xii K. Quintilis.
Cicero HOME
bav598.209 bsb125735.207 uldBPL49.173
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik