monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 26 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 25 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 13
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 14, Epistula 12 <<<     >>> Epistula 14

Cicero, Ad familiares, 14, Epistula 13

0 Scr. Brundisi vi Id. Quint. a. 707 (47). TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.1 quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio multitudinis ignoro. si metuendus iratus est, quiesces; tamen ab illo fortasse nascetur. totum iudicabis quale sit et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. vale. vi Id. Quintilis.
Cicero HOME

bav598.208 bsb125735.207 uldBPL49.173