monumenta.ch > Cicero > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 14, Epistula 11 <<< >>> Epistula 13
Cicero, Ad familiares, 14, Epistula 12
0 Scr. Brundisi prid. Non. Novemb. a. 706 (48). TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.1 quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva; quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. vale. d. pr. Non. Nov. Brundisio.
Cicero HOME
bav598.208 bsb125735.207 uldBPL49.172
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik