monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 10 > Epistula 34 > Epistula 28 > Epistula 17 > Epistula 52 > Epistula 11 > 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 53 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 67 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 28 > Epistula 31 > Epistula 26 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 14, Epistula 10 <<< >>> Epistula 12
Cicero, Ad familiares, 14, Epistula 11
0 Scr. Brundisi xvii K. Quint a. 707 (47). TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.1 S. v. b. e. v. Tullia nostra venit ad me pr. Idus Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit, faciam te certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xvii K. Quintilis.
Cicero HOME
bav598.208 bsb125735.207 uldBPL49.172