monumenta.ch > Cicero > Epistula 6 > Epistula 4 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 8 > Epistula 16 > Epistula 5 > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 11 > Epistula 3 > Epistula 17 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 14, Epistula 6 <<<     >>> Epistula 8

Cicero, Ad familiares, 14, Epistula 7

0 Scr. in portu Caidano nave conscensa vii ld. Iun. a. 705 (49). TULLIUS TERENTIAE SUAE S. P.1 omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci. quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a vobis discessi. χολὴν ἄκρατον noctu eieci; statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur; cui quidem tu deo, quem ad modum soles, pie et caste satis facies [id est Apollini et Aesculapio]. 2 navem spero nos valde bonam habere. in eam simul atque conscendi, haec scripsi. deinde conscribam ad nostros familiaris multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo. cohortarer vos quo animo fortiores essetis, nisi vos fortiores cognossem quam quemquam virum. et tamen eius modi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem publicam defensuros. 3 tu primum valetudinem tuam velim cures; deinde, si tibi videbitur, villis iis utere quae longissime aberunt a militibus. fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. etiam atque etiam vale. D. Vii. Idus Iun.
Cicero HOME

bav598.207 bsb125735.206 uldBPL49.172

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik