monumenta.ch > Cicero > Epistula 1 > Epistula 79
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 78 <<<
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 79
0 Scr. Romae in. a. 708 (46). M. CICERO D. ALLIENO PROCOS.1 et te scire arbitror quanti fecerim C. Avianium Flaccum, et ego ex ipso audiveram, optimo et gratissimo homine, quam a te liberaliter esset tractatus. eius filios dignissimos illo patre meosque necessarios, quos ego unice diligo, commendo tibi sic, ut maiore studio nullos commendare possim. C. Avianius in Sicilia est; Marcus est nobiscum. ut illius dignitatem praesentis ornes, rem utriusque defendas te rogo. hoc mihi gratius in ista provincia facere nihil potes, idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.203 bsb125735.201 uldBPL49.168
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik