monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 36 > Epistula 43 > Epistula 71 > Epistula 79 > Epistula 35 > Epistula 45 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 30 > Epistula 21 > Epistula 28a > Epistula 68 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 41 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 33 > Epistula 22 > Epistula 65 > Epistula 13 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 34a > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 73 > Epistula 23 > Epistula 10a > Epistula 77
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 76 <<<     >>> Epistula 78

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 77

0 Scr. Romae mense intere. pr. a. 708 (46). M. CICERO S. D. P. SULPICIO IMP.1 cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem. itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare. 2 M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere commendo. pergratum mihi feceris, si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse; ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces. promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum. 3 praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re etiam elabores: Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit. is est in provincia tua. Eum et M. Bolanus, meus familiaris, et multi alii Naronae viderunt, sed, cum se a me manu missum esse diceret, crediderunt. hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi gratum futurum sit. res ipsa parva, sed animi mei dolor magnus est. Ubi sit et quid fieri possit Bolanus te docebit. ego si hominem per te reciperaro, summo me a te beneficio adfectum arbitrabor.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.202 bsb125735.200 uldBPL49.166

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik