monumenta.ch > Cicero > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 26 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 66 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 76
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 75 <<<     >>> Epistula 77

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 76

0 Scr. Romae anno incerto fort. 691 (63). M. CICERO IIII VIRIS ET DECURIONIBUS S. D.1 tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt, ut nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos sumus. quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine ut vobis nulla in re molestus essem. etenim vos mihi optimi testes estis, quom mihi persuasum esset nihil esse quod a vobis impetrare non possem, numquam me tamen gravem vobis esse voluisse. 2 vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo ut honoris mei causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro Fregellano a vobis emptam eam liberam et immunem habere possit. id si a vobis impetraro, summo me beneficio vestro adfectum arbitrabor.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.202 bsb125735.200 uldBPL49.166