monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 17 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 14 > Epistula 24 > Epistula 26 > Epistula 75
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 74 <<< >>> Epistula 76
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 75
0 Scr. Romae vel ex. a. 702 (52) vel in. a. 703 (51). M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D.1 etsi non dubito quin apud te mea commendatio prima satis valeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C. Avianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum me hercule etiam debeo. de quo et praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea; sed putat interesse sua me ad te quam saepissime scribere. qua re velim mihi ignoscas, si illius voluntati obtemperans minus videbor meminisse constantiae tuae. 2 a te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit. summa est, in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Avianius, quoniam se a me amari putat, me a te amari sciat. erit id mihi pergratum.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.202 bsb125735.199 uldBPL49.166
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik