monumenta.ch > Cicero > Epistula 5b > Epistula 17 > Epistula 44 > Epistula 78 > Epistula 9 > Epistula 28 > Epistula 70 > Epistula 48 > Epistula 20 > Epistula 45 > Epistula 29 > Epistula 27 > Epistula 14 > Epistula 3 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 56 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 6 > Epistula 18 > Epistula 74
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 73 <<< >>> Epistula 75
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 74
0 Scr. Romae a. 708 (46) M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. S.1 etsi non dubito pro tua in me observantia proque nostra necessitudine quin commendationem meam memoria teneas, tamen etiam atque etiam eundem tibi L. Oppium, familiarem meum, praesentem et L. Egnati, familiarissimi mei, absentis negotia commendo. tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque, ut si mea res esset non magis laborarem. quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias te vehementer rogo.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.202 bsb125735.199 uldBPL49.165
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik