monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 18 > Epistula 41 > Epistula 36 > Epistula 12 > Epistula 69 > Epistula 19 > Epistula 25 > Epistula 30 > Epistula 7 > Epistula 21 > Epistula 22 > Epistula 10 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 34 > Epistula 60 > Epistula 24 > Epistula 73
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 72 <<<     >>> Epistula 74

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 73

0 Scr. fort. in Tusc. aest. a. 708 (46) M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. S.1 gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti incolumi fama et re publica. quod si Romae fuissem, te vidissem coramque gratias egissem, quod tibi L. Egnatius familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens curae fuisset. 2 cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. ei te vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli. de re nihil possum iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te, talem virum, nihil temere fecisse. a te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam. quod ego si arbitrarer, num quam te rogarem mihique tua fama multo antiquior esset quam illa necessitudo est; sed mihi ita persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi fore. quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quin velis non dubito) velim, si tibi grave non erit, certiorem me facias.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.201 bsb125735.199 uldBPL49.165

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik