monumenta.ch > Cicero > Epistula 62 > Epistula 13 > Epistula 78 > Epistula 27 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 19 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 26 > Epistula 44 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 34 > Epistula 18 > Epistula 49 > Epistula 59 > Epistula 22 > Epistula 25 > Epistula 11 > Epistula 38 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 23 > Epistula 63 > Epistula 72
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 71 <<< >>> Epistula 73
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 72
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S.1 Caerelliae, necessariae meae, rem, nomina, possessiones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis quam potui diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis in me perpetuis maximisque officiis omnia te facturum liberalissime recepisti. meminisse te id spero; scio enim solere. sed tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum. 2 peto igitur ut memineris te omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse. equidem existimo habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo senatus consulto, quod in heredes C. Vennoni factum est, Caerelliae commodandi. id senatus consultum tu interpretabere pro tua sapientia; scio enim eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse. quod reliquum est, sic velim existimes quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris mihi te gratissimum esse facturum.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.201 bsb125735.198 uldBPL49.165
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik