monumenta.ch > Cicero > Epistula 71
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 70 <<< >>> Epistula 72
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 71
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). M. CICERO S. D. P. SERVILIO CONLEGAE.1 multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia; sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem. qua re sic tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.201 bsb125735.198 uldBPL49.165