monumenta.ch > Cicero > Epistula 5b > Epistula 17 > Epistula 44 > Epistula 78 > Epistula 9 > Epistula 28 > Epistula 70
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 69 <<< >>> Epistula 71
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 70
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. R1 quia non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari; ego autem tribuo non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. vehementer mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.201 bsb125735.198 uldBPL49.164
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik