monumenta.ch > Cicero > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 6 > Epistula 3 > Epistula 20 > Epistula 29 > Epistula 42 > Epistula 14 > Epistula 33 > Epistula 49 > Epistula 9 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 15 > Epistula 68
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 67 <<< >>> Epistula 69
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 68
0 Scr. Romae circ. med. in. Sept. a. 708 (46). M. TULLIUS CICERO P. SERVILIO ISAURICO PROCOS. CONLEGAE S. P.1 gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius. quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re publica, id est de statu provinciae, de institutis tuis, familiariter scribes. quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam. 2 ego ad te de re publica summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum; quid agatur autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem publicam cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei publicae male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse. 3 ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.200 bsb125735.197 uldBPL49.164
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik