monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 14 > 1 > Epistula 20 > Epistula 69 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 54 > Epistula 19 > Epistula 14 > Epistula 15 > 3 > Epistula 16 > Epistula 50 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 21a > Epistula 57 > Epistula 27 > Epistula 58 > Epistula 47 > Epistula 56 > Epistula 15 > Epistula 66
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 65 <<< >>> Epistula 67
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 66
0 Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 709 (45). M. CICERO P. SERVILIO S.1 A. Caecinam, maxime proprium clientem familiae vestrae, non commendarem tibi, cum scirem qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria et huius fortuna ita moveret, ut hominis omnibus mecum studiis officiisque coniunctissimi movere debebat. A te hoc omni contentione peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non possim, ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum et talem et calamitosum, aliquem adferant cumulum meae litterae, quo studiosius eum quibuscumque rebus possis iuves. 2 quod si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus, ut opinio mea fert, per te consecuti; de qua tamen magnam spem habemus freti clementia conlegae tui. nunc quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum provinciam istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque oro ut eum et in reliqiis veteris negotiationis conligendis iuves et ceteris rebus tegas atque tueare. hoc mihi gratius facere nihil potes.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.199 bsb125735.197 uldBPL49.163
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik