monumenta.ch > Cicero > 4 > Epistula 76 > Epistula 29 > Epistula 32 > Epistula 77 > Epistula 73 > Epistula 48 > Epistula 65 > Epistula 33 > Epistula 41 > Epistula 68 > Epistula 28a > Epistula 45 > Epistula 79 > Epistula 71 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 64 > Epistula 75 > Epistula 60 > Epistula 55 > Epistula 21 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 52 > Epistula 53 > Epistula 67 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 28 > Epistula 74 > Epistula 72 > Epistula 63
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 62 <<<     >>> Epistula 64

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 63

0 Scr. fortasse Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50). M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.1 non putavi fieri posse ut mihi verba dessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt. itaque rem tibi exponam paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam. incredibile est quanti faciamus et ego et frater meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium. id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari modestia. Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar. 2 sed vereor ne iam superesse mihi verba putes, quae dixeram defutura. commendo tibi hominem sic, ut intellegis me eum de quo ea supra scripserim debere commendare, a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum esse ipsi dicas. hominem facillimum liberalissimumque cognosces. itaque te rogo ut eum solutum, liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas. id mihi fratrique meo gratissimum feceris.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.198 bsb125735.195 uldBPL49.162

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik