monumenta.ch > Cicero > Epistula 62
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 61 <<< >>> Epistula 63
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 62
0 Scr. in Cilicia a. 703 (51) vel 704 (50) M. CICERO S. D. N SILIO PROPR.1 et in Atili negotio te amavi (cum enim sero venissem, tamen honestum equitem Romanum beneficio tuo conservavi) et me hercule semper sic in animo habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri coniunctionem et singularem necessitudinem. itaque primum tibi ago gratias quod me omni molestia liberas, deinde impudentia prosequor, sed idem sarciam te enim semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime. Quintum, fratrem meum, si me diligis, eo numero cura ut habeas quo me. ita magnum beneficium tuum magno cumulo auxeris.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.198 bsb125735.195 uldBPL49.162