monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 60 <<< >>> Epistula 62
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 61
0 Scr. in Cilicia a. 703 (51) vel 704 (50) M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.1 T. Pinnio familiarissime me usum esse scire te arbitror; quod quidem ille testamento declaravit, qui me cum tutorem tum etiam secundum heredem instituerit. eius filio mire studioso et erudito et modesto pecuniam Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut audio, in primis ei volunt solvere. pergratum igitur mihi feceris, quoniam non modo reliqui tutores qui sciunt quanti me facias sed etiam puer ipse sibi persuasit te omnia mea causa facturum esse, si dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietur, ut quam plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium nomine.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.198 bsb125735.195 uldBPL49.162