monumenta.ch > Cicero > Epistula 60
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 59 <<<     >>> Epistula 61

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 60

0 Scr. Romae post reditum fortasse ex. a. 698 (56). M. CICERO C. MUNATIO C. F. S.1 L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum; nam benevolentior quam semper fui esse non possum. sed ego libertum eius per se ipsum diligo; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime [bonam] benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. pergratum mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi fecisse.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.198 bsb125735.195 uldBPL49.161

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik