monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 11 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 14 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 27 > Epistula 59
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 58 <<< >>> Epistula 60
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 59
0 Scr. Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50). M. CICERO C. CURTIO PEDUCAEANO PR. S.1 M. Fadium unice diligo, summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est pervetus. in eius controversiis quid decernas a te non peto (servabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum), sed ut quam facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa libente te impetret, ut meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse sentiat, praesertim apud te. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.197 bsb125735.194 uldBPL49.161
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik