monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 1 > Epistula 37 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 36 > Epistula 53 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 9 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 64 > Epistula 14 > 2 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 2 > Epistula 77 > Epistula 28 > 7 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 61 > Epistula 4 > Epistula 46 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 68 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 65 > 9 > Epistula 63 > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 57
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 56 <<<     >>> Epistula 58

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 57

0 Scr. Laudiceae in. m. Apr. a. 704 (50). CICERO THERMO PROPR. S.1 quo magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas; nam eius opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intellego me et rem publicam adiuvari posse. quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci potuisset ut a me discederet, neque ego ut eum a me dimitterem. ego in Ciliciam proficisci cogito circiter K. Mai. ante eam diem M. Anneius ad me redeat oportet. 2 illud quod tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id et nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate et pro sua dignitate conficiat. intellexi ex tua oratione, cum tecum Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa omnia velle; sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.197 bsb125735.194 uldBPL49.161