monumenta.ch > Cicero > 4 > Epistula 76 > Epistula 29 > Epistula 32 > Epistula 77 > Epistula 73 > Epistula 48 > Epistula 65 > Epistula 33 > Epistula 41 > Epistula 68 > Epistula 28a > Epistula 45 > Epistula 79 > Epistula 71 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 64 > Epistula 75 > Epistula 60 > Epistula 55 > Epistula 21 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 52 > Epistula 53
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 52 <<<     >>> Epistula 54

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 53

0 Scr. in Cilicia vel ex. a. 703 (51) vel in. a. 704 (50), ut videtur. CICERO THERMO PROPR. S.1 L. Genucilio Curvo iam pridem utor familiarissime, optimo viro et homine gratissimo. Eum tibi penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur; patietur autem in omnibus; nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus, postulabit. 2 praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto, primum ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana civitas decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam διοίκησιν reicias. sed non mihi videor, cum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere. summa illa est: quicquid offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.195 bsb125735.192 uldBPL49.159

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik