monumenta.ch > Cicero > Epistula 61 > Epistula 59 > Epistula 13 > Epistula 53 > Epistula 24 > Epistula 4 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 77 > Epistula 52
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 50 <<< >>> Epistula 53
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 52
0 Scr. Romae circ. med. m. Sept. a. 708 (46). CICERO REGI S.1 A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi; frequens enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus; quo melius te de eo existimaturum arbitror. fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum profuisse.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.195 bsb125735.192 uldBPL49.159