monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 1 > Epistula 37 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 36 > Epistula 53 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 9 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 64 > Epistula 14 > 2 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 2 > Epistula 77 > Epistula 28 > 7 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 61 > Epistula 4 > Epistula 46 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 68 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 65 > 9 > Epistula 63 > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 57 > Epistula 7 > Epistula 7 > Epistula 50
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 49 <<<     >>> Epistula 52

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 50

0 Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44) CICERO S. D. ACILIO1 sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae res esset de qua valde laborarem. M. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius. multa illius in me officia, multa in illum mea, quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus. 2 quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, detrimento, molestia sincerum integrumque conserves. et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum. vale. s. 51 s. Scr. loco et anno incerto, fortasse ante 698 (56). CICERO P. CAESIO S. D. s. P. Messienum, equitem Romanum omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare. virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.195 bsb125735.191 uldBPL49.159

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik