monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 10b > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 32 > Epistula 26 > Epistula 77 > Epistula 10a > Epistula 23 > Epistula 73 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 34a > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 48
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 47 <<<     >>> Epistula 49

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 48

0 Scr. in Italia a. 705 (49) ut vid. CICERO C. SEXTILIO RUFO QUAESTORI S. D.1 omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios (quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi gratissima), eoque facio libentius ut eos tibi commendem, quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris, ea te instituere quae sequantur alii; quae, ut spero, facilius consequere, si et P. Lentuli, necessari tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi volueris; quam rem tibi confido magnae laudi fore.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.194 bsb125735.191 uldBPL49.158

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik