monumenta.ch > Cicero > Epistula 1 > Epistula 8 > Epistula 47
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 46 <<< >>> Epistula 48
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 47
0 Scr. a. incerto CICERO SILIO S.1 quid ego tibi commendem eum, quem tu ipse diligis? sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo. omnium tuorum officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi gratissimum fuerit, si ita tractaris Egnatium, ut sentiat et se a me et me a te amari. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. illa nostra scilicet ceciderunt. utamur igitur vulgari consolatione: 'quid, si hoc melius?' sed haec coram. tu fac, quod facis, ut me ames teque amari a me scias.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.194 bsb125735.191 uldBPL49.158