monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 10 > Epistula 34 > Epistula 28 > Epistula 17 > Epistula 52 > Epistula 11 > 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 53 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 67 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 46
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 45 <<< >>> Epistula 47
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 46
0 Scr. a. 707 (47) vel 708 (46) CICERO APPULEIO S.1 L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui. ea re utrumque scripsi, ut et mihi cum illo causam amicitiae scires esse et hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi igitur sic commendo ut unum ex nostra domo. valde mihi gratum erit, si curaris ut intellegat hanc commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.194 bsb125735.191 uldBPL49.158