monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 55 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 13a > Epistula 60 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 75 > Epistula 25 > Epistula 64 > 2 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 36 > Epistula 43 > Epistula 71 > Epistula 79 > Epistula 35 > Epistula 45
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 44 <<< >>> Epistula 46
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 45
0 Scr. a. 707 (47) vel 708 (46) CICERO APPULEIO PROQUAESTORI.1 L. Egnatio uno equite Romano vel familiarissime utor. eius Anchialum servum negotiaque quae habet in Asia tibi commendo non minore studio quam si rem meam commendarem. sic enim existimes velim, mihi cum eo non modo cotidianam consuetudinem summam intercedere, sed etiam officia magna et mutua nostra inter nos esse. quam ob rem etiam atque etiam a te peto ut cures ut intellegat me ad te satis diligenter scripsisse; nam de tua erga me voluntate non dubitabat. id ut facias te etiam atque etiam rogo. vale.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.194 bsb125735.191 uldBPL49.158