monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 14 > Epistula 4 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 16 > Epistula 41 > Epistula 48 > Epistula 12 > Epistula 8 > Epistula 21 > Epistula 74 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 20 > Epistula 5 > Epistula 19 > Paradoxon > Epistula 18 > Epistula 44
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 43 <<<     >>> Epistula 45

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 44

0 Scr. a. 707 (47) vel 708 (46) CICERO GALLO S.1 etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognovi te memorem commendationi meae fuisse idque pro tua summa erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia commendo. tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque ut, si mea res esset, non magis laborarem. quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo.
Cicero HOME

bav492.224 bav598.194 bsb125735.191 uldBPL49.158

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik