monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 43
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 42 <<< >>> Epistula 44
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 43
0 Scr. a. 708 (46) M. CICERO QUINTIO GALLO.1 etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam. L. Oppius M. f. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris. Eum tibi unice commendo eoque magis, quod cum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite Romanus familiarissime utor et qui cum consuetudine cotidiana tum officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est. 2 Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnati absentis rem ut tueare aeque a te peto ac si mea negotia essent. velim memoriae tuae causa des litterarum aliquid, quae tibi in provincia reddantur, sed ita conscribas, ut tum, cum eas leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME
bav492.224 bav598.193 bsb125735.191 uldBPL49.157
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik