monumenta.ch > Cicero > Epistula 62 > Epistula 13 > Epistula 78 > Epistula 27 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 19 > Epistula 42
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 41 <<< >>> Epistula 43
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 42
0 Scr. a. 693 (61) vel a. 694 (60) M. CICERO S. D L. CULLEOLO PROCOS.1 L. Lucceius, meus familiaris, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse. Cum oratio tua tam ei grata fuerit, quam gratam rem ipsam existimas fore, cum, ut spero, quae pollicitus es feceris! omnino ostenderunt Bulliones sese Lucceio Pompei arbitratu satis facturos; 2 sed vehementer opus est nobis et voluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere; quod ut facias te etiam atque etiam rogo. illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis, quas ad eum misisti, intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam, valere plus quam meam. id ut re experiatur iterum et saepius te rogo.
Cicero HOME
bav492.224 bav598.193 bsb125735.191 uldBPL49.157