monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 36 > Epistula 43 > Epistula 71 > Epistula 79 > Epistula 35 > Epistula 45 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 30 > Epistula 21 > Epistula 28a > Epistula 68 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 41
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 40 <<<     >>> Epistula 42

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 41

0 Scr. a. 693 (61) vel a. 694 (60) CICERO CULLEOLO S.1 quae fecisti L. Luccei causa, scire te plane volo te homini gratissimo commodasse, et cum ipsi quae fecisti pergrata sunt, tum Pompeius, quotienscumque me videt (videt autem saepe), gratias tibi agit singularis. addo etiam illud, quod tibi iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga Lucceium benignitate maxima voluptate adfici. 2 quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam atque etiam peto ut ea, quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te velis. id et Lucceio et Pompeio valde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. de re publica deque his negotiis cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque litteras dederam pueris tuis. vale.
Cicero HOME

bav492.224 bav598.193 bsb125735.191 uldBPL49.157