monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 10 > Epistula 34 > Epistula 28 > Epistula 17 > Epistula 52 > Epistula 11 > 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 53 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 67 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 46 > Epistula 40
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 39 <<< >>> Epistula 41
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 40
0 Scr. Romae ex. a. 699 (55) aut a. 700 (54). M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PROCOS.1 L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. si ulla mea apud te commendatio valuit (quod scio multas plurimum valuisse), haec ut valeat rogo. quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi gratissimum feceris.
Cicero HOME
bav492.224 bav598.193 bsb125735.191 uldBPL49.157