monumenta.ch > Cicero > Epistula 39
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 38 <<<     >>> Epistula 40

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 39

0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSULI S.1 cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus; ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. est igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse. quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
Cicero HOME

bav492.224 bav598.193 bsb125735.191 uldBPL49.156

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik