monumenta.ch > Cicero > Epistula 62 > Epistula 13 > Epistula 78 > Epistula 27 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 19 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 26 > Epistula 44 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 34 > Epistula 18 > Epistula 49 > Epistula 59 > Epistula 22 > Epistula 25 > Epistula 11 > Epistula 38
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 37 <<< >>> Epistula 39
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 38
0 Scr. Romae, iit videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSULI S.1 L. Bruttius, eques R., adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque observat diligentissime; cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi. omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo, ut maiore studio commendare non possim. gratissimum mihi feceris, si curaris ut intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.
Cicero HOME
bav492.224 bav598.192 bsb125735.191 uldBPL49.156
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik