monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 18 > Epistula 41 > Epistula 36
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 35 <<< >>> Epistula 37
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 36
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSULI1 cum Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est, familiaritas autem tanta quanta cum Siculo nullo. ei Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit, qua in re ego interfui; itaque nunc P. Cornelius vocatur; cumque propter quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tabulam, in qua nomina civitate donatorum incisa essent, revelli iussisset, eidem Dolabellae me audiente Caesar dixit nihil esse quod de Mega vereretur; beneficium suum in eo manere. 2 hoc te scire volui, ut eum in civium Romanorum numero haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim. gratissimum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat meam commendationem magno sibi ornamento fuisse.
Cicero HOME
bav492.224 bav598.192 bsb125735.191 uldBPL49.156