monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 34 <<< >>> Epistula 36
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 35
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSULI S.1 C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et praeter hospitium valde etiam familiaris; quem Caesar meo beneficio in Novocomensis rettulit; nomen autem Aviani secutus est, quod homine nullo plus est usus quam Flacco Avianio, meo, quem ad modum te scire arbitror, familiarissimo. quae ego omnia conlegi, ut intellegeres non vulgarem esse commendationem hanc meam. 2 peto igitur abs te ut omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum perficiasque ut intellegat has litteras meas magno sibi usui fuisse. erit id mihi maiorem in modum gratum.
Cicero HOME
bav492.224 bav598.192 bsb125735.190 uldBPL49.156
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik