monumenta.ch > Cicero > Epistula 19 > Epistula 38 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 22 > Epistula 59 > Epistula 49 > Epistula 18 > Epistula 34
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 33 <<<     >>> Epistula 35

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 34

0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSULI S.1 avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre et avo; est enim nobilissima familia. quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.
Cicero HOME

bav492.224 bav598.192 bsb125735.190 uldBPL49.156