monumenta.ch > Cicero > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 6 > Epistula 3 > Epistula 20 > Epistula 29 > Epistula 42 > Epistula 14 > Epistula 33
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 32 <<<     >>> Epistula 34

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 33

0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSULI S.1 Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius; nam et humanitate eius et probitate in consuetudine cotidiana magno opere delector. nihil iam opus est exspectare te quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar ut scripsi. habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus, Antigonus, Demostratus; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea essent. gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. vale.
Cicero HOME

bav492.224 bav598.192 bsb125735.190 uldBPL49.155

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik